1675 Birth-brief of John and Gabriel Spalding Carolus Dei gratia Magnae Britanniae Franciae et Hyberniae Rex fideique defensor universis et singulis Regibus, Principibus . . . atque ceteris quibuscunque has patentes nostras literas inspecturis perpetuam felicitatem et salutem in domino nostro summo et magistro. Quandoquidem summa eorum quibus administratio rei publicae est commissa cura esse debet ut virtutis studiosis et bene merentibus debitus honos conferatur et vitiosorum scelera constitutis suppliciis coerceantur nos hactenus quidem ne in his negligentius providisse videremur obnixe quantum a re nata fieri potuit et sedulo dedimus operam semperque damus et quaecunque generosi sanguinis praeclarive facinoris amajoribus derivata sunt jura et encomia eadem apud posteros . . . qua longissima fieri possit serie sarta et tecta maneant quo et ipsi post geniti stemmatis sui memores nihil parentum amplitudine aut integra fama indignum committant sed ad parem accensi laudem aliquam propria virtute lucis accessionem claritudini majorum superaddant et sic pari conatu proavos aemulati fideles et probos regi et patriae se subditos et cives pro virili prestent, hinc factum est ut famam nobilis quondam viri domini Joannis Spalding virtutis splendore et prudentia inclytam hac commendationis et benevolentiae nostrae tessera exornare statuerimus . . . et nos idcirco notum et certum facimus . . . praedictum nostrum subditum et civem dominum Johannem Spalding legitimum et legitimo thoro et matrimonio et ex utroque parente nobili et generoso natum esse ; et ex illustrious et praeclaris familiis paternum et maternum genus jam multis retro seculis traxisse utpote ortum patre nobili viro domino Georgio Spalding, comarcha de Milhaugh avo domino Georgio Spalding Toparcha de Grange Airly gentis antiquissimae et nobilissimae Spaldingorum Phylarcha proavo Jacobo Spalding Toparcha de Grange Airly et ex uxore sua domina Joanna Gairnes filia domini Gairnes baronis de Lantoun gentis sue etiam Phylarcha avia vero paterna domina Isabella Ogilvia filia domini Gualteri Ogilvie baronis de Clova et conjugis suae dominae Margarete Creightoun filie domini Crightonii baronis de Ruthven, ex stirpe vero materna genitum esse nobili matrona domina Helena Ogilvia filia domini Guilelmi Ogilvie baronis de Keiler nepte domini Roberti Ogilvie baronis de Keilor et conjugis suae dominae Anna Lindsei filie domini Lindsei baronis de Eagle et Gleneske pronepte domini Davidis Ogilvie illustrissimae et fortissimae Ogilviorum Phylarcha . . . et conjugis suae dominae Euphemiae Forbesiae filiae illustris domini baronis de Forbes gentis suae preclarissimae Phylarchae, avia vero materna domina Maria Collesia filia domini Alexandri Colessii baronis de Bellinamoon gentis suae antiquae Phylarchae et conjugis suae dominae Helenae Carnegiae filiae illustrissimi domini baronis de Carnegie postea vero comitis de Southesk gentis suae inclytae nobilissimae et prudentissimae Phylarchae. Qui omnes legitimis nuptiis copulati ex legitimis et ipsi thoris et ex illustribus et nobilissimis familiis oriundi fuere, omnes generis et virtutis splendore claruere et a Serenissimis Scotorum regibus decessoribus nostris ob praeclara sua in hostes facinora et probatam in patriam fidem magnis honoribus muniis et muneribus ab omni ferme memoria jure merito omnes condecorati famam suam cum sanguine puram et integram sine labe aut ullo contamine ad posteros etiam adhuc superstites majorumque suorum virtutum aemulos transmisere. Quorum tenore vos omnes amicos nostros . . . rogatos obtestatosque cupimus ut modo laudatos cives nostros D. D. Joannem et Gabrielem Spalding fratres praedictos in omni humanitate virtute et prudentia . . . omnibus humanitatis honoris et dignitatis officiis persequamini . . . quae omnia sicut ex se vera sunt et firma itidem ut apud universos et singulos testatiora et certiora fiant . . . has patentes nostras literas praedictis D. D. Joanni et Gabrieli Spalding fratribus germanis concessimus . . . *